

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 9: Versus 6
Et fecit lutum.Sicut primum hominem de limo terrae formavit, ita per idem genus luti genus humanum reformavit. De saliva lutum fecit, quia Verbum caro factum est. Saliva est sapientia quae ex ore Altissimi prodiit. Terra est caro Christi.Unxit oculos.Id est, catechumenum fecit, qui credit Verbum carnem factum. Unctus nondum videt, sed mittitur ut lavet, id est, baptizetur in Misso, id est in Christo, propter quod nomen piscinae interpretatur. Baptizatus a peccatis lumen recepit.